Latin Translation

Translated by Reverend/Doctor Federico Gallo

 

Mg. sup.:  Lecta in audientia contradictarum B. de Segnis[1] auditore | Contradicta

 

1 Paulus episcopus servus servorum Dei dilecto filio vicario venerabilis fratris nostri episcopi Laudensis in spiritualibus generali salutem et apostolicam benedictionem [salutem et apostolicam benedictionem]. Ex iniuncto nobis desuper

 

2 apostolice servitutis officio ad ea precipue monasteriorum aliorumque <reg>ularium locorum quorumlibet utilitates et commoda procurantes libenter intendimus eaque favoribus prosequimur opportunis. Dudum siquidem a felicis recordationis

 

3 Paulo P.P. II predecessore nostro emanarunt littere tenoris subsequentis: «Paulus episcopus servus servorum Dei ad perpetuam rei memoriam. Cum in omnibus iudiciis sit rectitudo iustitie et conscientie puritas observanda id multo

 

4 magis in concessionibus alienationum rerum ecclesiasticarum convenit observari in quibus de Christi patrimonio et dispensatione pauperum non de proprio cuiusque peculio agitur vel tractatur. Quapropter oportet ut in examinands

 

5 huiusmodi alienationum causis quae a Sede Apostolica in forma si in evidentem utilitatem cedant oneratis ecclesiasticorum iudicium conscientiis delegantur nihil favor usurpet nihil timor extorqueat nulla expectatio praemii iustitiam

 

6 conscientiamque subvertat. Monemus igitur et sub interminatione divini iudicii omnibus commissariis et delegatis huiusmodi districte precipimus ut caute et diligenter attendant causas in litteris apostolicis per supplicationes

 

7 expressas illasque sollicite examinent atque discutiant testes et probationes super narratorum veritate recipiant et solum Deum prae oculis habentes omni timore aut favore deposito Ecclesiarum indemnitatibus consulant

 

8 nec in lesionem aut detrimentum earum decretum quomodolibet interponant. Si quis autem commissarius vel delegatus conscientie sue prodigus in gravamen aut detrimentum Ecclesie per gratiam aut timorem vel sordes alienationi con-

 

9 -senserit aut decretum vel auctoritatem interposuerit inferior quidem episcopo sententiam excommunicationes incurrat episcopus vero aut superior ab executione officii per annum noverit se suspensum ad extimationem detrimenti

 

10 Ecclesie illati nihilominus condemnandus sciturus quod si suspensione huiusmodi durante damnabiliter ingesserit se in divinis irregularitatis laqueo se involvet a quo nonnisi per summum pontificem poterit liberari.

 

11 Is vero qui dolo vel fraude aut scienter in detrimentum Ecclesiarum alienationem fieri procuraverit aut per sordes vel impressionem alienationis decretam extorserit similem excommunicationis sententiam incurrat

 

12 qua nonnisi per romanum pontificem possit absolvi ad restitutionem nihilominus rerum alienatarum cum fructibus quandocumque de premissis constiterit condemnandus. Volumus autem quod commissarii

 

13 aut delegati predicti de penis constitutionis nostre specifice moneantur et in quibuscumque literis commissionibus huiusmodi hoc statutum nostrum inseratur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre monitionis

 

14  precepti et voluntati infringere vel ei auso temerario contraire. Si quis autem hoc att<empt>are presumpserit indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum.

 

15 Datum Rome apud Sanctum Petrum, anno incarnationis dominicae millesimo quadringentesimo sexagesimo quinto, quinto idus Maii, pontificatus nostri anno primo»[2]. Et deinde exhibita nobis nuper

 

16 pro parte dilectorum filiorum abbatis et conventus monasterii Sancti Petri dello (..) Ospedaletto nuncupati Laudensi Sancti Benedicti seu alterius Ordinis petitio continebat quod alias abbas et conventus

 

17 huiusmodi provide considerantes dictum eorum monasterium quendam situm seu sedimen cum quibusdam edificiis semidirutis in loco della Fraggia etiam nuncupato ad dictum eorum monasterium ac dilectos filios

 

18 Paridem et fratres de Nigris laicos illarum partium communiter et pro indiviso spectare ac partim situm seu sediminis huiusmodi eorum monasterium tangentem valoris in proprietate septingentarum librarum

 

19 monete earumdem partium summam centum ducatorum auri de camera vel circa constituentium dumtaxat existere (cassatum: et si illa restantem? ††† quod? nonnisi magna expensa ††† illis vigintiquinque libre simil †††) (mg. dx signum)

 

20 et similes vel circa constituentes summatim precipi posse predictum vere monasterium ad prestationem annui et perpetui livelli triginta librarum parium summam trium ducatorum et parium cum dimidio

 

21 alterius similis ducati vel circa etiam constituentium dilecto filio Lauro Sereno similiter laico dictarum partium e Cremone? quadraginta quinque perticarum terre in dicto loco della Fraglia

 

22 iuxta suos notissimos confines sitarum valoris in proprietate trium millium septingentarum et viginti quinque librarum huiusmodi summam quadringentorum et quinquaginta ducatorum et similium

 

23 circiter constituentium in quibus dictum monasterium ratione successionis hereditarie quondam Catharine de Calco mulieris ex persona dilecti filii Galentii presbyteri Catharine nati dictumque sedimen

 

24 in prefato monasterio expresse professi successit teneri et obligatum esse. Expediens autem ne valde proficuum dicto monasterio existere bona huiusmodi a dicto livello quanto citius liberare et (........)

 

25 Paridem vero et fratres predictos dictas quadraginta quinque perticas terre huiusmodi a dicto livello ac directe eorum ... si abbas et conventus predicti eis ratam partem situs seu sediminis huiusmodi

 

26 dictum monasterium tangentem in perpetuum relaxare velle ut affirm? paratos se exhibuisse (*). Qui atque aliis vena<bi>libus causis adducti suamque ac prefati monasterii conditionem meliorem

 

27 efficere desiderantes partem situs seu sediminis huiusmodi Paride et eius fratribus predictis mediante quadraginta quinque perticarum terre huiusmodi a prestatione livelli necnon directo dominio omnique ca-

 

28 -ducitate vel devolutione quibus dicte pertice erga prefatum Laurum eiusque heredes et successores quaelibet? obnoxie existuunt per Paridem et fratres predictos procuranda seu facienda liberatione

 

29 et affrancatione in perpetuum relaxare decreverunt si sibi ad id nostra et Sedis Apostolice licentia suffragetur et facultas quare pro parte abbatis et conventus prefatorum asserentium relaxationem et

 

30 affrancationem predictas si fiunt in evidentem dicti monasterii cessuras esse utilitatem nobis fuit humiliter supplicatum quatenus eis licentiam huiusmodi concedere de benignitate apostolica dignaremus. Nos igitur

 

31 certam de premissis notitiam non habentes ipsosque abbatem ac conventus huiusmodi singulares personas a quibusvis excommunicationis,  suspensionis ac interdicti aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris ac penis a iure

 

32 vel ab homine quavis occasione (cassatum: vel causa latis si) quibus quomodolibet innodati existant ad effectum presentium tantum consequendum harum serie absolventes et absolutos fore censentes huiusmodi supplicationibus

 

33 inclinati discretioni tue per apostolica scripta mandamus quatenus vocatis qui fuerint evocandi ac situs seu sediminis necnon quadraginta quinque perticas terre eiusmodi circumstantiis universis

 

34 prius coram te specificatis de premissis te diligenter informes et si per informationem eandem relaxationem et affrancationem huiusmodi si fiant in evidentem dicti monasterii cessuras esse repereris utilitatem

 

35 eisdem abbati et conventui ad illas modo et forma premissis deveniendi dummodo tamen omnia … contextu fiant et gravamen predicti livelli fuerit legitime et ex legitima causa impositum sententiam

 

36 et facultatem auctoritate nostra concedas et impartiaris. Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus [cassatum] apostolicis

 

37 (cassatum) quibuscumque. Datum Rome apud Sanctam Maria Maiorem anno incarnationis divine millesimo sexcentesimo decimo octavo

 

38 (cassatum) Kalendis? Aprilis pontificatus nostri anno quartodecimo

 

I. de Ursinis

 

[1] Baptista Segni: B. Katterbach, Referendarii utriusque Signaturae a Martino V ad Clementem IX et praelati Signaturae supplicationum a Martino V ad Leonem XIII, Bybliotheca Apostolica Vaticana 1931 (Studi e Testi, 55; Sussidi per la consultazione dell’Archivio Vaticano, 2), pp. 258, 274, 301.

[2] Paulus II, 11 Maii 1465: Bullarium romanum, Augustae Taurinorum 1860, V, 183-184.

 

Bibliographia

 

P. Herde, Audientia litterarum contradictarum. Untersuchungen über die päpstlichen Justizbriefe und die päpstliche Delegationsgerichtsbarkeit vom 13. bis zum Beginn des 16. Jahrhunderts, Rom 1970 (Bibliothek des Deutschen Historischen Instituts in Rom, 31/32).

 

G. Jean, Una lettura documentaria e stratigrafica di architetture singolari nel monastero dei Santi Pietro e Paolo ad Ospedaletto Lodigiano, «Bollettino d’Arte», serie VII, fasc. 10 (aprile-giugno 2011), pp. 35-62.